Circe, Picus und Canens - Ovid met. 14,308-453
Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una          310
 quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
 Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
 illa mihi niveo factum de marmore signum
 ostendit iuvenale gerens in vertice picum,
 aede sacra positum multisque insigne coronis.                   315
 Quis foret et quare sacra coleretur in aede,
 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
 ‚Accipe‘ ait ‚Macareu, dominaeque potentia quae sit
 hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem.
      Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris                          320
 rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
 adspicias fictaque probes ab imagine veram.
 Par animus formae; nec adhuc spectasse tot annos
 quinquennem poterat †Graia quater Elide pugna†.            325
 Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
 verterat in vultus, illum fontana petebant
 numina, naiades, quas Albula quasque Numici,
 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus undae,                  330
 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
 dicitur Ionio peperisse Venilia Iano.
 Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,                         335
 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
 rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
 unde Canens dicta est: Silvas et saxa movere
 et mulcere feras et flumina longa morari
 ore suo volucresque vagas retinere solebat.                        340
 Quae dum feminea modulatur carmina voce,
 exierat tecto Laurentes Picus in agros,
 indigenas fixurus apros, tergumque premebat
 acris equi laevaque hastilia bina ferebat,
 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.               345
 Venerat in silvas et filia Solis easdem,
 utque novas legeret fecundis collibus herbas,
 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva;
 quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,
 obstipuit: Cecidere manu, quas legerat, herbae,                 350
 flammaque per totas visa est errare medullas.
 Ut primum valido mentem collegit ab aestu,
 quid cuperet, fassura fuit; ne posset adire,
 cursus equi fecit circumfususque satelles.
 ‚Non‘ ait ‚effugies, vento rapiare licebit,                              355
 si modo me novi, si non evanuit omnis
 herbarum virtus nec me mea carmina fallunt.‘
 Dixit, et effigiem nullo cum corpore falsi
 finxit apri praeterque oculos transcurrere regis
 iussit et in densum trabibus nemus ire videri,                     360
 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
 Haud mora, continuo praedae petit inscius umbram
 Picus equique celer spumantia terga relinquit
 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
 Concipit illa preces et verba precantia dicit                         365
 ignotosque deos ignoto carmine adorat,
 quo solet et niveae vultum confundere Lunae
 et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
 Tum quoque cantato densetur carmine caelum,
 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur                   370
 limitibus comites, et abest custodia regis.
 Nacta locum tempusque ‚Per, o, tua lumina‘ dixit,
 ‚quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem                   375
 accipe nec durus Titanida despice Circen.‘
 Dixerat; ille ferox ipsamque precesque relinquit,
 et ‚quaecumque es‘ ait ‚non sum tuus. Altera captum
 me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,
 nec Venere externa socialia foedera laedam,                      380
 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.‘
 Saepe retemptatis precibus Titania frustra,
 ‚Non inpune feres neque‘ ait ‚reddere Canenti,
 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
 rebus‘ ait, ‚sed amans et laesa et femina Circe!‘                  385
      Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus,
 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
 Ille fugit, sed se solito velocius ipse
 currere miratur; pennas in corpore vidit
 seque novam subito Latiis accedere silvis                            390
 indignatus avem duro fera robora rostro
 figit et iratus longis dat vulnera ramis.
 Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,
 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,                         395
 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restant.
      Interea comites, clamato saepe per agros
 nequiquam Pico nullaque in parte reperto
 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)                      400
 criminibusque premunt veris regemque reposcunt
 vimque ferunt saevisque parant incessere telis.
 Illa nocens spargit virus sucosque veneni
 et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
 convocat et longis Hecaten ululatibus orat:                         405
 Exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
 ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor,
 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
 et lapides visi mugitus edere raucos,
 et latrare canes et humus serpentibus atris                         410
 squalere et tenues animae volitare vindentur.
 Attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis
 ora venenata tetigit mirantia virga,
 cuius ab attactu variarum monstra ferarum
 in iuvenes veniunt: Nulli sua mansit imago.                         415
      Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
 et frustra coniunx oculis animoque Canentis
 exspectatus erat: Famuli populusque per omnes
 discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos                   420
 et dare plangorem (facit haec tamen omnia), seque
 proripit ac Latios errat vesana per agros.
 Sex illam noctes, totidem redeuntia solis
 lumina viderunt inopem somnique cibique
 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;                   425
 ultimus adspexit fessam luctuque viaque
 Thybris et in gelida ponentem corpora ripa:
 Illic cum lacrimis ipso modulata dolore
 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
 carmina iam moriens canit exequialia cygnus.                     430
 Luctibus extremum tenues liquefacta medullas
 tabuit inque leves paulatim evanuit auras.
 Fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
 nomine de nymphae veteres dixere coloni.‘
      Talia multa mihi longum narrata per annum                   435
 visaque sunt; resides et desuetudine tardi
 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur;
 ancipitesque vias et iter Titania vastum
 dixerat et saevi restare pericula ponti:
 pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.‘                    440
      Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutri
 condita marmoreo tumulo breve carmen habebat:
 Hic me Caietam notae pietatis alumnus
 ereptam Argolico quo debuit igne cremavit.
 Solvitur herboso religatus ab aggere funis,                          445
 et procul insidias infamataeque relinquunt
 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
 in mare cum flava prorumpit Thybris harena,
 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
 non sine Marte tamen: Bellum cum gente feroci                 450
 suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
 Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
 ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
Anmerkungen:
Circe - mythische Zauberin
Ausonia - Küstenlandschaft südöstlich von Rom
Elide pugnam - hier: die olympischen Spiele
Elis - Stadt der Peloponnes in Griechenland
Latium - Gebiet um Rom und nordwestlich davon
Albula - Tiber
Numicus, Anio, Almo, Nar, Farfarus - Flüsse in Latium
Scythicae stagnum Dianae - Nemisee
Palati - Palatin, einer der sieben Hügel Roms
Janus - römischer Gott des Anfangs und des Endes, der Türen und Tore
Venilia - Frau des Janus
Laurentum - antike Hafenstadt unweit von Rom
chlamys - kurzer Reit- oder Reisemantel
filia Solis - Circe
Erebos - Gott der Finsternis
Hekate - Göttin der Magie und Totenbeschwörung
Phoebus - Beiname des Gottes Apollon
Thybris - Tiber
Turnus - König der Rutuler
Tyrrhenia - Land am tyrrhenischen Meer, in etwa das Gebiet Etruriens
s. auch:
Stich "Picus und Circe" (Virgil Solis, 1564)
