Produktionsstadien der Rede - Cic. de orat. 2,78-79

78 Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent. Prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet. In quo admiran soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut, quod primum verbum habiturus sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit, tum se solere pugnare, neque attendit eos ipsos, unde hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant. Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad volnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione exspectandum est, in qua non vis potius quam delectado postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum repente evolet. Sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsius visceribus causae sumenda sunt. Idcirco tota causa pertemptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque instructis, considerandum est, quo principio sit utendum. Sic et facile reperietur; sumetur enim ex iis rebus, quae erunt uberrimae, vel in argumentis vel in iis partibus, ad quas dixi digredì saepe oportere; ita et momenti aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione depromptae, et adparebit eas non modo non esse communis nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa, quae tum agatur, effloruisse.

79 Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et munitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem. Sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sie causis principia pro portione rerum praeponere. Itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius. Sed cum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agitur, sententias duci licebit. Ex reo - reos appello, quorum res est - , quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem; ex adversario autem isdem ex locis fere contraria; ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si inmerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit; ex iis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in totam orationem confundendum nec minime in extremam; sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. Nam et attentum, monent Graeci, ut principio faciamus iudicem et docilem; quae sunt utilia, sed non principii magis propria quam reliquarum partium; faciliora autem in principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia expectant, et dociles magis in initiis esse possunt. Inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo. Maxima autem copia principiorum ad iudicem aut adliciendum aut incitandum ex iis locis trahitur, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa; quos tamen totos in principio explicari non oportebit, sed tantum impelli iudicem primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.

s. auch:

für einen kurzen Überblick über die römische Rede s. P. Riemer- M. Weißenberger - B. Zimmermann, Einführung in das Studium der Latinistik (München 2008) 96-98, 148-151.

zur römischen Rhetorik allgemein s. W. Dominik - J. Hall, A companio to Roman Rhetoric (Oxford 2007).