Fest der Anna Perenna - Ov. fast. 3,523-660

Idibus est Annae festum geniale Perennae
   nоn procul a ripis, advena Thybri, tuis.
Plebs venit ac virides passim disiecta per herbas   525
   potat et accumbit cum pare quisque sua.
Sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
   sunt quibus e ramis frondea facta casa est;
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
   desuper extentas imposuere togas.   530
Sole tamen vinoque calent annosque precantur,
   quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
Invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
   quae sit per calices facta Sibylla suos.
Illic et cantant quicquid didicere theatris,   535
   et iactant faciles ad sua verba manus,
et ducunt posito duras cratere choreas,
   cultaque diffusis saltat amica comis.
Cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
   et fortunatos obvia turba vocat.   540
Occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
   pompa: senem potum pota trahebat anus.
Quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,
   fabula proposito nulla tegenda meo.
Arserat Aeneae Dido miserabilis igne,   545
   arserat exstructis in sua fata rogis,
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
   hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
PRAEBUIT AENEAS ET CAUSAM MORTIS ET ENSEM:
   IPSA SUA DIDO CONCIDIT USA MANU.    550
Protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
   et potitur capta Maurus larba domo,
seque memor spretum „Thalamis tamen“ inquit „Elissae
   en ego, quem totiens reppulit ilia, fruor.“
Diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim   555
   amisso dubiae rege vagantur apes.
Tertia nudandas acceperat area messes,
   inque cavos ierant tertia musta lacus:
Pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit
   moenia; germanae iusta dat ante suae.   560
Mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
   vertice libatas accipiuntque comas,
terque „Vale“ dixit, cineres ter ad ora relatos
   pressit, et est illis visa subesse soror.
Nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo   565
   moenia respiciens, dulce sororis opus.
Fertilis est Μelite sterili vicina Cosyrae
   insula, quam Libyci verberat unda freti.
Hanc petit, hospitio regis confisa vestuto:
   hospes opum dives rex ibi Battus erat.   570
Qui postquam didicit casus utriusque sororis,
   „Haec“ inquit „tellus quantulacumque tua est.“
et tamen hospitii servasset ad ultima munus;
   sed timuit magnas Pygmalionis opes.
Signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat   575
   annus, et exilio terra petenda nova est.
Frater adest belloque petit. Rex arma perosus
   „Nos sumus inbelles, tu fuge sospes“ ait.
Iussa fugit ventoque ratem committit et undis:
   asperior quovis aequore frater erat.   580
Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
   parvus ager, Cameren incola turba vocat:
Illuc cursus erat. Nес longius abfuit inde
   quam quantum novies mittere junda potest:
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura:   585
   „Findite remigio“ navita dixit „aquas“;
dumque parant torto subducere carbasa lino,
   percutitur rapido puppis adunca Noto,
inque patens aequor, frustra pugnante magistro,
   fertur, et ex oculis visa refugit humus.   590
Adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus
   vertitur, et canas alveus haurit aquas.
Vincitur ars vento пес iam moderator habenis
   utitur, a votis is quoque poscit opem.
Iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,   595
   umidaque opposita lumina veste tegit.
Tunc prium Dido felix est dicta sorori
   et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus
   puppis, et expositis omnibus hausta perit.   600
Iam pius Aeneas regno nataque Latini
   auctus erat, populos miscueratque duos.
Litore dotali solo comitatus Achate
   secretum nudo dum pede carpit iter,
aspicit errantem, пес credere sustinet Annam   605
   esse: quid in Latios ilia veniret agros?
Dum secum Aeneas, „Anna est!“ exclamat Achates:
   ad nomen voltus sustulit illa suos.
Heu, quid agat? Fugiat? Quos terrae quaerat hiatus?
   Ante oculos miserae fata sororis erant.   610
Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
   (flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
„Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
   tellurem fato prosperiere dari,
perque deos comites, hac nuper sede locatos,   615
   saepe meas illos increpuisse moras.
Nес timui de morte tamen: metus abfuit iste.
   Ei mihi, credibili fortior illa fuit.
Ne refer: aspexi поп illo corpore digna
   volnera Tartareas ausus adire domos.   620
At tu, seu ratio te nostris adpulit oris
   sive deus, regni commoda carpe mei.
Multa tibi memores, nil поп debemus Elissae:
   nomine grata tuo, grata sororis eris.“
Talia dicenti (neque enim spes altera restat)   625
   credidit, errores exposuitque suos;
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
   incipit Aeneas (cetera turba tacet):
„Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
   est mihi: consumpsi naufragus huius opes.   630
Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:
   quam precor ut carae more sororis ames.“
Omnia promittit falsumque Lavinia volnus
   mente premit tacita dissimulatque metus;
donaque cum videat praeter sua lumina ferri   635
   multa, tamen mitti clam quoque multa putat.
Non habet exactum quid agat: furialiter odit,
   et parat insidias et cupit ultra mori.
Nox erat: ante torum visa est adstare sororis
   squalenti Dido sanguinulenta coma   640
et „Fuge, ne dubita, maestum fuge“ dicere „tectum“
   sub verbum querulas impulit aura fores.
Exsilit et velox humili †super ausa† fenestra
   se iacit (audacem fecerat ipse timor),
cumque metu rapitur tunica velata recincta,   645
   currit ut auditis territa damna lupis,
corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
   creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
   quaeritur: apparent signa notaeque pedum;   650
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis;
   sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
Ipsa loqui visa est „placidi sum nympha Numici:
   amne perenne latens Anna Perenna vocor.“
Protinus erratis laeti vescuntur in agris   655
   et celebrant largo seque diemque mero. -
Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
   pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
Invenies qui te nymphen Azanida dicant
   teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.   660

Anmerkungen:

Anna Perenna - Erdgebundene Göttin der römischen Mythologie

idus - Iden, hier: 15. März

Thybris - Tiber

Nestor - mythischer Held der Trojasage und alter, weiser Ratgeber Agamemnons

Sibylla - phrophetische Seherin