Medea und Iason - Ovid met. 7,1-158

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
multaque perpessi claro sub Iasone tandem     5
contigerant rapidas limosi Phasidos undas;
dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
†visque datur numeris† magnorum horrenda laborum,
concipit interea validos Aeetias ignes
et luctata diu, postquam ratione furorem     10
vincere non poterat, „frustra, Medea, repugnas:
nescio quis deus obstat" ait „mirumque quid hoc est,
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
sunt quoque dura nimis! Cur, quem modo denique vidi,     15
ne pereat, timeo? Quae tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
si potes, infelix. Si possem, sanior essem;
sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
mens aliud suadet: Video meliora proboque,     20
deteriora sequor! Quid in hospite, regia virgo,
ureris et thalamos alieni concipis orbis?
Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille
occidat, in dis est; vivat tamen! Idque precari
vel sine amore licet; quid enim commisit Iason?     25
Quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas
et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
concurretque suae segetis tellure creatis     30
hostibus aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem oculosque videndo
conscelero? Cur non tauros exhortor in illum     35
terrigenasque feros insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
ut per me sospes sine me det lintea ventis     40
virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
occidat ingratus! Sed non is vultus in illo,
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.     45
Et dabit ante fidem cogamque in foedera testes
esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem
pelle moram! Tibi se semper debebit Iason,
te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
servatrix urbes matrum celebrabere turba.     50
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
et natale solum ventis ablata relinquam?
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
frater adhuc infans. Stant mecum vota sororis,
maximus intra me deus est. Non magna relinquam,     55
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
notitiamque loci melioris et oppida, quorum
hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix     60
et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis occurrere in undis
dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?     65
Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor,
aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.
Coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
inponis, Medea, tuae? – quin adspice, quantum     70
adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen."
Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,     75
et iam fortis erat, pulsusque resederat ardor,
cum videt Aesoniden, extinctaque flamma reluxit.
Erubuere genae, totoque recanduit ore,
utque solet ventis alimenta adsumere quaeque
parva sub inducta latuit scintilla favilla,     80
crescere et in veteres agitata resurgere vires,
sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit,
et casu solito formosior Aesone natus
illa luce fuit: posses ignoscere amanti.     85
Spectat et in vultu veluti tum denique viso
lumina fixa tenet nec se mortalia demens
ora videre putat nec se declinat ab illo.
Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
hospes et auxilium submissa voce rogavit     90
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
„Quid faciam, video, nec me ignorantia veri
decipiet, sed amor, servabere munere nostro:
Servatus promissa dato!“ Per sacra triformis
ille deae, lucoque foret quod oumen in illo,     95
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
eventusque suos et tanta pericula iurat;
creditus accepit cantatas protinus herbas
edidicitque usum laetusque in tecta recessit.
Postera depulerat stellas aurora micantes:     100
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae     105
ardent; utque solent pleni resonare camini,
aut ubi terrena silices fornace soluti
concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
pectora sic intus clausas volventia flammas
gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus     110
obvius it: Vertere truces venientis ad ora
terribiles vultus praefixaque cornua ferro
pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
fumificisque locum mugitibus inpleverunt.
Deriguere metu Minyae; subit ille nec illos     115
sentit anhelantes (tantum medicamina possunt)
pendulaque audaci mulcet palearia dextra
suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
ducere et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent     120
adiciuntque animos. Galea tum sumit aena
vipereos dentes et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido praetincta veneno,
et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes;
utque hominis speciem materna sumit in alvo     125
perque suos intus numeros conponitur infans
nec nisi maturus communes exit in auras,
sic, ubi visceribus gravidae telluris imago
effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.     130
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
in caput Haemonii iuvenis torquere parantes,
demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum,
utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,     135
palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
neve parum valeant a se data gramina, carmen
auxiliare canit secretasque advocat artes.
Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
a se depulsum Martem convertit in ipsos:     140
terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
civilique cadunt acie. Gratantur Achivi
victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
Tu quoque victorem conplecti, barbara, velles;
sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae:     145
Obstitit incepto pudor. At conplexa fuisses …
Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
carminibus grates et dis auctoribus horum.
Pervigilem superest herbis sopire draconem,
qui crista linguisque tribus praesignis et uncis     150
dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
somnus in ignotos oculos ubi venit, et auro     155
heros Aesonius potitur spolioque superbus
muneris auctorem secum, spolia altera, portans,
victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

Anmerkungen:

Minyae - mythologisches Volk Griechenlands aus der Umgebung Orchomenos'

Pagasai - Stadt in Thessalien, Griechenland

Phineus - Seher und Sohn des phönizischen Königs Agenor

Phasis - Stadt am Schwarzen Meer im heutigen Georgien

Phrixeaque vellera - das goldene Vlies

Aeetias - Medea

taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti - für die Herausgabe des goldenen Vlieses stellte König Aietes Iason die Aufgabe mit feuerspeienden Stieren ein Feld zu pflügen und Drachenzähne zu säen, aus denen Kämpfer erwuchsen

draco - der Drache, der das goldene Vlies bewacht

Pelasgi - ein nicht näher zu charakterisierender griechischer Volksstamm, hier: eventuell Oberbezeichnung für die Griechen

Achiva - altert. Archaia, Region in Griechenland vgl. Verg. Aen. 11, 266.

Aesonides - Sohn des Aison, Iason

Charybdis - Meerungeheuer in der Straße von Messina zwischen Italien und Sizilien

Scylla - Meerungeheuer in der Straße von Messina zwischen Italien und Sizilien

Cupido - römischer Liebesgott

Hecate - Göttin der Magie und Totenbeschwörung

Perse - Wassernymphe und nach Ovid Mutter der Hecate

triformis deae - Hecate

Aurora - römische Göttin der Morgenröte

Mavors - Mars, römischer Kriegsgott

Vulcanus - römischer Gott des Feuers

Colchi - Volk aus der Region östlich des schwarzen Meeres

s. auch:

Gemälde "Jason und Medea" (G. Moreau, 1865)

Stich "Medea und Jason" (Virgil Solis, 1564)

Sarkophagfragment mit dem Raub des Vlieses, Rom, Sammlung Altemps Inv. 8648