Königszeit: Numa Pompilius als Begründer der sakralen Ordnung - Liv. 1,20

20 Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. 2 Sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, 3 virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico statuit; virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. 4 Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. 5 Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. 6 Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; 7 nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque procurarentur. Ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

Anmerkungen:

Numa Pompilius - zweiter König Roms Ende des 8./Anfang des 7. Jhs. v. Chr.

Romulus - mythologischer Gründer Roms

Quirinus - altrömischer Kriegsgott und Namensgeber für einen der sieben Hügel Roms

Vesta - römische Göttin des Heims und des Herds

Alba - Alba Longa, Stadt südöstlich von Rom

Gradivus - Beiname des Mars, i. S. v. der Voranschreitenden/Vorkämpfende, s. dazu P. Frei, Mars Gradivus in Aventicum, Bulletin de l'Association Pro Aventico 24, 1976, 15-30.

salius - Priester des Mars

pontifex - Priester/sakraler Beamter

Iupiter Elicius - "der vom Himmel gezogene Jupiter" vgl. die Sage bei: Ov. fast. 3,310-384.

Aventin - einer der sieben Hügel Roms