Späte Republik: Caesar überschreitet den Rubikon - Suet. Iul. 31-33

31 Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. 2 Dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset via, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus evasit. Consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: ‚Etiam nunc‘, inquit, ‚regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.‘ 32 Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: ‚Eatur‘, inquit, ‚quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est‘, inquit. 33 Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi supervenerant, pro contione fidem militum flens ac veste a pectore discissa invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. Nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laevae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat videre contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod visu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.

Anmerkungen:

tribunus - römischer Amtsträger, hier: Volkstribun, der für Caesars Interessen in Rom arbeitet

urbe cessisse nuntiatum esset - hier: Rom

cohors - militärische Einheit von ca. 480 Mann

Rubicon - Fluss in Nordostitalien

harundo - Rohrflöte/Hirtenflöte

aeneatores - Militärmusiker, zu ihnen gehören die tubicines, cornicines und bucinatores

s. auch:

Gemälde "Cäsar am Rubikon" (Wilhelm Trübner, 1880)