Cornelia - Sen. Ad Marciam 16

Scio quid dicas: „Oblitus es feminam te consolari, virorum refers exempla." Quis autem dixerit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse? Par illis, mihi crede, vigor, par ad honesta, libeat ⟨modo⟩, facultas est; dolorem laboremque ex aequo, si consuevere, patiuntur. 1 In qua istud urbe, di boni, loquimur? In qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob insignem audaciam tantum non in viros transcripsimus: equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi in qua etiam feminas equo donavimus. 3 Quod tibi si vis exempla referri feminarum quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram; ex una tibi familia duas Cornelias dabo: primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit; et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit: Tiberium Gaiumque, quos etiam, qui bonos viros negaverit, magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus „numquam" inquit „non felicem me dicam, quae Gracchos peperi." 4 Cornelia Livii Drusi clarissimum iuvenem inlustris ingenii, vadentem per Gracchana vestigia inperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit quam ipse leges tulerat. 5 Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem continuit?

Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi? 6 „A hoc iniquior fortuna fuit quod non tantum eripuit filios sed eligit.“ Numquam tamen iniuriam dixeris et aequo cum potentiore dividere: duas tibi reliquit filias et harum nepotes; et ipsum quem maxime luges prioris oblita non ex toto abstulit: habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc ut illas cum videris admonearis filii, non doloris. 7 Agricola eversis arboribus quas aut ventus radicitus avolsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit sobolem ex illis residuam fovet et in ⟨locum⟩ amissarum semina statim plantasque disponit; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora. 8 Has nunc Metili tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva. Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est: iniquiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare volveris quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia: respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: „moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur: nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari.“

Lucretia - tugendhafte römische Frau, deren Selbstmord das Königtum in Rom zu Fall brachte

Brutus - Marcus Iunius Brutus Caepio, römischer Politiker der späten Republik und Mörder Caesars

Scipio - Publius Cornelius Scipio Africanus, römischer Feldherr, Sieger über Hannibal im 3./2. Jh. v. Chr.

Gracchos - Gaius Sempronius Gracchus und Tiberius Sempronius Gracchus, gescheiterte römische Reformatoren der späten Republik

Livius Drusus - gescheiterter römischer Reformator der späten Republik

Marcia - Adressatin der Schrift, Tochter des Historikers Cremutius Cordus

Metilius - der verstorbene Sohn Marcias

s. auch:

J. Sauer, Consolatio ad Marciam, in: G. Damschen - A. Heil (Hrg.): Brills Companion to Seneca, Leiden 2013, 135-139.

F. Tutrone, Healing Grief. A commentary on Seneca's 'Consolatio ad Marciam' (Berlin/Boston 2023) 153-166.

J. Bleicken, Geschichte der Römischen Republik (München 2004) 61-66.

M. Sehlmeyer, Die Antike (Schönigh 2009) 142-143.