Mittlere Republik: Schlacht bei Zama 202 v. Chr. und der Sieg über Hannibal - Liv. 30,29; 30,35

29 Iam Hadrumetum pervenerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit. 2 Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. Inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit; 3 percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit.

4 Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur – nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant – laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. 5 Itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret. 6 Id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. 7 Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.

 

35 In tempore Laelius ac Masinissa, fusos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. 2 Is demum equitum impetus perculit hostem. Multi circumventi in acie caesi, ⟨multi⟩per patentem circa campum fuga sparsi, tenente omnia equitatu, passim interiere. 3 Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia; par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim. Victores ad mille et quingenti cecidere.

4 Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, 5 et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse; 6 elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; 7 deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugae haberent, 8 simul ⟨ut⟩ primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent, ac si nihil aliud volneribus suis ferrum hostile hebetarent; 9 tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque, ut omnibus rebus aliis pares, eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem summotos, intervallo quoque diremptos. 10 Hoc edito velut ultimo virtutis opere Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, 11 fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

Anmerkungen:

Hadrumetum - Hafenstadt in Nordafrika, heute Sousse in Tunesien

Hannibal Barkas - punischer Feldherr (*247 v. Chr., +183 v. Chr.)

Zama - Schlachtfeld in Nordtunesien, etwa 150km südwestlich von Tunis

Carthago - punische Stadt in Nordafrika, in etwa das heutige Tunis

Massinissa - König der Numidier (*238 v. Chr., +149 v. Chr.)

Publius Cornelius Scipio Africanus - römischer Feldherr und Sieger über Hannibal (*235 v. Chr., +183 v. Chr)

Valerius Antias - römischer Geschichtsschreiber des 1. Jhs. v. Chr.

Naraggara - Ort an der heutigen Grenze zwischen Tunesien und Algerien

Gaius Laelius - römischer Politiker und Freund des Scipio (* vor 182 v. Chr.; + nach 129 v. Chr.)

s. auch:

Liv. 21,4,3-10 zu den Charaktereigenschaften Hannibals

Sil. 17,385-406

P. Barcelo, Hannibal (München 1997).