Die schroffe Pomponia - Cic. Att. 5,1

Scr. Menturnis III aut prid. Non. Mai. an. 51

Cicero Attico sal. 

1 Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.

2 De Annio Saturnino, curasti probe. De satis dando vero, te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. De Oppio, factum est ⟨ut⟩ volui, et maxime quo⟨d de⟩ DCCC aperuisti; quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

3 Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. Quae res se sic habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. Nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. Ille sic dies. Postridie ex Arpinati profecti sumus. Ut in Arcano Quintus maneret dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum). Quo ut venimus, humanissime Quintus „Pomponia“ inquit, „tu invita mulieres, ego vero ascivero pueros.“ Nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. At illa audientibus nobis „ego ipsa sum“ inquit „hic hospita“; id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. 4 Tum Quintus „En " inquit mihi, „haec ego patior cotidie.“ dices „quid, quaeso, istuc erat?“ magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. Dissimulavi dolens. Discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit. Quid multa? Nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. Ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. Quid quaeris? Vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. Haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.

5 Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius.

A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.

Anmerkungen:

Arpinum - Stadt im Apennin zwischen Rom und Neapel

Tusculum - Stadt in Latium südöstlich von Rom, in der Cicero eine Villa besaß

Arcanum - Anwesen des Quintus Cicero zwischen Aquinum und Arpinum

Quintus Tullius Cicero - Bruder des Marcus Tullius Cicero

Gaius Pomptinus - Prätor des Jahres 63 v. Chr., der Cicero half die Catalininarische Verschwörung zu unterbinden

Minturnae - Stadt in Latium ca. 30 km nördlich von Neapel